Connect with us

Bíblia CLVUL

1 Crônicas 15

1 Fecit quoque sibi domos in civitate David : et dificavit locum arc Dei, tetenditque ei tabernaculum.

2 Tunc dixit David : Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in ternum.

3 Congregavitque universum Isral in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem prparaverat ei :

4 necnon et filios Aaron, et Levitas.

5 De filiis Caath, Uriel princeps fuit, et fratres ejus centum viginti.

6 De filiis Merari, Asaia princeps : et fratres ejus ducenti viginti.

7 De filiis Gersom, Jol princeps : et fratres ejus centum triginta.

8 De filiis Elisaphan, Semeias princeps : et fratres ejus ducenti.

9 De filiis Hebron, Eliel princeps : et fratres ejus octoginta.

10 De filiis Oziel, Aminadab princeps : et fratres ejus centum duodecim.

11 Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Jol, Semeiam, Eliel, et Aminadab :

12 et dixit ad eos : Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Isral ad locum qui ei prparatus est :

13 ne ut a principio, quia non eratis prsentes, percussit nos Dominus ; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus.

14 Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levit ut portarent arcam Domini Dei Isral.

15 Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut prceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus.

16 Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus ltiti.

17 Constitueruntque Levitas : Heman filium Jol, et de fratribus ejus Asaph filium Barachi : de filiis vero Merari, fratribus eorum : Ethan filium Casai.

18 Et cum eis fratres eorum : in secundo ordine, Zachariam, et Ben, et Jaziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, Eliab, et Banaiam, et Maasiam, et Mathathiam, et Eliphalu, et Maceniam, et Obededom, et Jehiel, janitores.

19 Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan, in cymbalis neis concrepantes.

20 Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias in nablis arcana cantabant.

21 Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Jehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant epinicion.

22 Chonenias autem princeps Levitarum, propheti prerat, ad prcinendam melodiam : erat quippe valde sapiens.

23 Et Barachias, et Elcana, janitores arc.

24 Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanal, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei : et Obededom et Jehias erant janitores arc.

25 Igitur David, et omnes majores natu Isral, et tribuni, ierunt ad deportandam arcam fderis Domini de domo Obededom cum ltitia.

26 Cumque adjuvisset Deus Levitas qui portabant arcam fderis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes.

27 Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levit qui portabant arcam, cantoresque, et Chonenias princeps propheti inter cantores : David autem etiam indutus erat ephod lineo.

28 Universusque Isral deducebant arcam fderis Domini in jubilo, et sonitu buccin, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes.

29 Cumque pervenisset arca fderis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo.

Continuar Lendo