Connect with us

Bíblia CLVUL

Ester 13

1 Rex maximus Artaxerxes ab India usque thiopiam, centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus qui ejus imperio subjecti sunt, salutem.

2 Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem me ditioni subjugassem, volui nequaquam abuti potenti magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.

3 Qurente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros prcellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine,

4 indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et, contra omnium gentium consuetudinem faciens, regum jussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret.

5 Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque jussionibus contraire, et turbare subjectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam,

6 jussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis prpositus est et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum conjugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni prsentis :

7 ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Pergensque Mardochus, fecit omnia qu ei mandaverat Esther.

8 Mardochus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus,

9 et dixit : Domine, Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tu resistere voluntati, si decreveris salvare Isral.

10 Tu fecisti clum et terram, et quidquid cli ambitu continetur.

11 Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tu.

12 Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua glori cupiditate, fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum

13 (libenter enim pro salute Isral etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem),

14 sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.

15 Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hreditatem tuam delere.

16 Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de gypto.

17 Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine : et ne claudas ora te canentium.

18 Omnis quoque Isral pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.

Continuar Lendo