Connect with us

Bíblia CLVUL

2 Pedro 2

1 Fuerunt vero et pseudoprophet in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis : et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem.

2 Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur :

3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur : quibus judicium jam olim non cessat : et perditio eorum non dormitat.

4 Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari.

5 Et originali mundo non pepercit, sed octavum No justiti prconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens.

6 Et civitates Sodomorum et Gomorrhorum in cinerem redigens, eversione damnavit : exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens :

7 et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit :

8 aspectu enim, et auditu justus erat : habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.

9 Novit Dominus pios de tentatione eripere : iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos.

10 Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditi ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes :

11 ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium.

12 Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his qu ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt,

13 percipientes mercedem injustiti, voluptatem existimantes diei delicias : coinquinationes, et macul deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum,

14 oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii :

15 derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit :

16 correptionem vero habuit su vesani : subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophet insipientiam.

17 Hi sunt fontes sine aqua, et nebul turbinibus exagitat, quibus caligo tenebrarum reservatur.

18 Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuri eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur :

19 libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionem : a quo enim quis superatus est, hujus et servus est.

20 Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicatis superantur : facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.

21 Melius enim erat illis non cognoscere viam justiti, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.

22 Contigit enim eis illud veri proverbii : Canis reversus ad suum vomitum : et, Sus lota in volutabro luti.

Continuar Lendo