Connect with us

Bíblia CLVUL

2 Crônicas 36

1 Tulit ergo populus terr Joachaz filium Josi, et constituit regem pro patre suo in Jerusalem.

2 Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare cpisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem.

3 Amovit autem eum rex gypti cum venisset in Jerusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti, et talento auri.

4 Constituitque pro eo regem Eliakim fratrem ejus super Judam et Jerusalem, et vertit nomen ejus Joakim : ipsum vero Joachaz tulit secum, et abduxit in gyptum.

5 Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare cpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem : fecitque malum coram Domino Deo suo.

6 Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldorum, et vinctum catenis duxit in Babylonem.

7 Ad quam et vasa Domini transtulit, et posuit ea in templo suo.

8 Reliqua autem verborum Joakim, et abominationum ejus quas operatus est, et qu inventa sunt in eo, continentur in libro regum Juda et Isral. Regnavit autem Joachin filius ejus pro eo.

9 Octo annorum erat Joachin cum regnare cpisset, et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Jerusalem : fecitque malum in conspectu Domini.

10 Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini. Regem vero constituit Sedeciam patruum ejus super Judam et Jerusalem.

11 Viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem :

12 fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Jeremi prophet, loquentis ad se ex ore Domini.

13 A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adjuraverat eum per Deum : et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Isral.

14 Sed et universi principes sacerdotum et populus prvaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium, et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Jerusalem.

15 Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens : eo quod parceret populo et habitaculo suo.

16 At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio.

17 Adduxit enim super eos regem Chaldorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui : non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus.

18 Universaque vasa domus Domini, tam majora quam minora, et thesauros templi, et regis, et principum, transtulit in Babylonem.

19 Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Jerusalem : universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt.

20 Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus, donec imperaret rex Persarum,

21 et compleretur sermo Domini ex ore Jeremi, et celebraret terra sabbata sua : cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni.

22 Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Jeremi, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum : qui jussit prdicari in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens :

23 Hc dicit Cyrus rex Persarum : Omnia regna terr dedit mihi Dominus Deus cli, et ipse prcepit mihi ut dificarem ei domum in Jerusalem, qu est in Juda : quis ex vobis est in omni populo ejus ? sit Dominus Deis suus cum eo, et ascendat.

Continuar Lendo