Connect with us

Bíblia CLVUL

1 Tessalonicenses 4

1 De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.

2 Scitis enim qu prcepta dederim vobis per Dominum Jesum.

3 Hc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione,

4 ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore :

5 non in passione desiderii, sicut et gentes, qu ignorant Deum :

6 et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prdiximus vobis, et testificati sumus.

7 Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.

8 Itaque qui hc spernit, non hominem spernit, sed Deum : qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.

9 De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis : ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.

10 Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis,

11 et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut prcepimus vobis :

12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt : et nullius aliquid desideretis.

13 Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.

14 Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit : ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo.

15 Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non prveniemus eos qui dormierunt.

16 Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de clo : et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.

17 Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in ara, et sic semper cum Domino erimus.

18 Itaque consolamini invicem in verbis istis.

Continuar Lendo